PARTHENIUS

PARTHENIUS
I.
PARTHENIUS
Patriarcha Constantinopolitanus hôc tempore, de quo vide Iac. Sponium Itiner. Graeciae Part. I. p. 269.
II.
PARTHENIUS
Poeta Nicaeus, ex Nicaea oppid. Liguriae, quod hodie Nizza della Paglia, Ferrar. elegiacus, diversorumque metrorum scriptor: A Cinna in bello Mithridatico captus, deinde ob ingenium manumissus: Vixit usque ad Tiber. Caesarem, qui eius scriptis admodum delectabatur. Hôc praeceptore usus Virgilius in Graecis, ut apud Macrobium legere est, Saturnal. l. 5. c. 17. Etiam quaedam ex eius carmine expressit: ut ibidem legas de versu istoc, Georg. l. 1. v. 437.
Glauco et Panopeae, et Inoo Melicertae.
Quod ex illo parthenii,
Γλαύκῳ καὶ Νηρεῖ, καὶ Ι᾿νώῳ Μελικέρτῃ.
Item ad imitationem eius, Poema, cui Moretum titulus, composuisse dicitur. Quod si Virgilii fuit praeceptor, omnino alius ab eo videatur, quem ad Tiberii usque tempora vixisse ait Suidas. Nisi eo placet ad Tiberii tempora referri a Suida, quia dicârit suum opus Tiberio; quod facere potuit, simul ac rem bellô praeclare gerere coepit; id vero fuit annis 29. ante principatum eius. Auctor quoque fuit hîc Parthenius elegantissimi libelli, περὶ ἐρωτικῶν παθημάτων, qui hodie superest, ac narrationes continet collectas ex scriptoribus bene antiquis, sed deperditis: ut vel hôc nomine gratissimus esse debeat Philologiae et veteris Historiae studiosis. Eum dicavit auctor Corn. Gallo Foro-.Iuliensi, primo Aegypti praefecto. Quid mirum? Erat enim Gallus poeta egregius, et amorum minime vacuus, quod vel ex Maronis eclogis notum est: At similiter Parthenius, et poeta nobilis fuit, et qui amatoriô se argumentô inprimis oblectaret. Plane enim versimile fit, esse hunc Parthenium illum, quem Suidas dicit esse Heraclidis, et Eudorae sive, ut Hermippus putabat, Tethae filium, patriâ Nicaenum, vel iuxta alios, Myrleanum, qui praeter Aretes, coniugis suae, encomium, ac tres libros de laudibus uxoris, aliaque nonnulla etiam elegias in Venerem scripsit; Nec tempora repugnant; Nam Poeta ille, ut ait Suidas, belli Mithridatici tempore captus fuit, posteaque ob eruditionem manumissus est, ac pervenit usque ad tempora Tiber. Caesaris. Quamquam maius hoc quidem videatur intervallum, quam ut scriptor ille tot annos post captivitatem fuerit superstes. Nam a morte Mithridatis, usque ad imperium Tiberii, anni sunt 76. Sed fortassis erat adolescens admodum, cum caperetur, valdeque senex cum decederet. Aut hoc verum est, aut Tiberii tempus apud Suidam intelligi debet, non quô imperare, sed quô florere coepit, ut cum Rhaetos ac Vindelicos vicit. Id spatium totis undetriginta annis minus erit. Potuit autem circa ista tempora Tiberio aliquid dicare, unde Suidas forte crediderit, eum vixisse imperante Tiberiô. Ex Parthenio hoc verbum a Marone expressum Gellius, l. 13. c. 25. Μεταμορφώσεις, quoque edidit; ut ex Plutarcho et Eustathio scitur, item Suida in Νέςτωρ, ubi Parthenius hic Nicenus vocatur. Eas Metamorphoses Ovidium secutum fuisse perest verisimile. Archelaida eius nominat Hephaestion: Herculem, Iphiclum, Anthippen, Delum, Epicedium in Auxithemin, et Propempticon celebrat Stephanus: ac meminit quoque Probus in Eclog. 3. Virgilii, et Artemidorus l. 4. Ο᾿νειροκριτικῶν. Vide Suid. Voss. de Hist. Graec. l. 2. 1. c. 1. et de Poet. c. 8. Gesner. in Biblioth. etc. Alius omnino ab hoc est Parthenius Chius, cognomento Chaos, ex Homeri, ut creditum posteritate unus, qui de patre suo Thestore scripsit, teste Suidâ. Alius Parthenius Phocensis, cuius meminit Stephanus in Γόττοι ac Δεκέντιοι. Alius denique Parthenius Grammaticus, Dionysii Grammatici discipulus, cuius aetatem ex magistro cognoscimus. Nam Dionysius ille floruit usque ad Traianum, ut Suidas docet. Est puto, hic Παρθένιος ὁ Διονύσου, quem εν πρώτῳ περὶ τῶ παρὰ τοῖς ἱςτορικοῖς λέζεων ξητουμένων. Athenaeus citat l. 8. Nic. Lloyd.
III.
PARTHENIUS
cubicularius Domitiani Imperatoris de quo saepe Martial. Vide Dionem Cass. l. 67. in Domitiano.
IV.
PARTHENIUS
fluv. Paphlagonum in Pontum Euxinum influens, Hesych.
Per mediam Amastrianorum urbem fluit. Sic dictus, teste Stephanô, vel quod Diana virgo frequenter in eo venaretur, vel quod placidô, tamquam virgineô gradu, profluat;
Ω῾ς ἀκαλὰ προρέων, ὡς ἅρρὴ παρθένος εἶσι.
Vel quod virgo Palaetinis regia filia in eo submersa sit. Item fluvius Arcadiae, ex montibus illius ortus. Item fluv. Sami, qui et Imbrasus. Item fluv. Sarmatiae Europaeae. Eius meminit Arrianus; itemque Ovid. l. 4. El. 10. v. 49.
Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapes
Labitur, et nullô tardior amne Tyras.
Ubi cum rapacem vocat, secundum etymon ab Ethnicographo productum plane evertit. Item fluv. Bithyniae, Partheni, Moletio, Dolap, Nigro. Est etiam promontorium prope Heracleam. Est item Parthenius, portus in litore Brutio: et mons in Arcadia sic dictus, quasi Virgineus, a Virginibus, quae ibi Veneri
frequenter sacra facere solebant, vel venari, ut vult Servius. Virg. Eclog. 10. v. 57.
——— Non me ulla vetabunt
Frigora Parthenibs canibus circumdare saltus.
Propertius l. 1. El. 1. v. 11.
Nam mdo Partheniis amens errabat in antris.
Ibat et hirsutas ille videre feras.
Claudianus l. 2. de raptu, v. 241.
Iam neque Partheniis innectere retia lustris,
Nec pharetram gestare libet. ———
Ovidius Epist. 9. Heroid. v. 49.
Non ego Partheniis temeratam vallibus Augen,
Nec referam partus, Ormeni nympha, tuos.
Item Parthenium nemus apud Stat. Theb. l. 4. v. 285. Nic. Lloydius.
V.
PARTHENIUS
vide Imbrasus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Parthenĭus [1] — Parthenĭus, Hafenort an der Westseite von Bruttium; j. Cetrara …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Parthenĭus [2] — Parthenĭus, 1) s. Parthenios; 2) Günstling des Kaisers Domitianus, gegen welchen er sich aber mit verschwor u. nach dessen Ermordung er den Nerva auf den Thron heben half; er kam bei einem Soldatenaufstande ums Leben …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Parthenius — Parthenĭus, griech. Dichter und Grammatiker im Zeitalter des Cäsar und Augustus, aus Nikäa in Bithynien; seine Schrift »Über Liebesabenteuer« in den »Mythographi graeci« (Bd. 2, 1896 u. 1902) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Parthenius — Parthenius, Mythograph zur Zeit des Augustus, aus Nicäa, schrieb erotische Erzählungen, die er aus ältern Dichtern nahm und prosaisch einkleidete (herausgeg. von Passow, Leipzig 1824, und Westermann, Braunschweig 1843) …   Herders Conversations-Lexikon

  • Parthenius — Parthénios Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Personnages Parthénios (grec ancien : Παρθένιος), Parthénius (latin : Parthĕnĭus), francisé en Parthène : Parthénios de Nicée,… …   Wikipédia en Français

  • Parthénius — Parthénios Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Personnages Parthénios (grec ancien : Παρθένιος), Parthénius (latin : Parthĕnĭus), francisé en Parthène : Parthénios de Nicée,… …   Wikipédia en Français

  • Parthenius — The name Parthenius may refer to one of several persons:* Parthenius of Nicaea, the Greek grammarian and poet * the Armenian Saint Parthenius * Hierarch Parthenius, bishop of Lampsacus in the 4th century * one of several Greek Patriarchs of… …   Wikipedia

  • Parthenius, S. (1) — 1S. Parthenius, Ep. Conf, (7. Febr.). Dieser hl. Parthenius war im vierten Jahrhunderte Bischof von Lampsacus (Hellespont) in Mysien (jetzt Lapsak an der Dordanellenstraße). Zu seiner Zeit hatte das Christenthum bereits festen Fuß gefaßt. Er… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Parthenius, S.S. (5) — 5S. S. Parthenius et Soc. M. M. (7. Juli). Dieser hl. Parthenius ist vielleicht derselbe, welchen wir oben als Parmenius2 schon genannt haben. Es werden ihm in den Martyrologien noch die hhl. Animatus, Pividius und sieben Ungenannte als Genossen… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Parthenius, S. (2) — 2S. Parthenius (1. April), Martyrer zu Thessalonich. S. S. Ingeniana. (I. 9.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”